

Liber Quartus Regum*
Caput 19: Versus 37
Cumque adoraret in templo.[RAB.]Quasi victoriam de hostibus reportaret, contemptor veri Dei in fano falsi numinis trucidatur: nec angelico perit gladio quod erat commune, sed parricidio filiorum.[ID.]Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat.In terram Armeniorum.Ararath regio in Armenia campestri, per quam Araxes fluit incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis. Ergo et arca Noe non ad montes generaliter Armeniae delata est, sed ad montes Tauri altissimos qui Ararath imminet campis.